[62] EPISTOLA LXII.

Nobili atque eximio Viro, Evangelici negotii Professori sive concionatori

D. IOANNI a LASCO,

amico suo optimo ac praecipuo.

Salutem in CHRISTO IESU Domino & Servatore nostro. Vellem, Vir eruditissime, frequentior inter nos familiaritas & vivendi consuetudo esset, idque sane tum ob variarum doctrinarum ac rerum cognitionem, tum ob morum imprimis tuorum suavitatem; verum quia istud aegre aut etiam raro fieri potest atque conceditur, cogitavi tandem, ut, quia id corporum praesentia non detur, mutua literarum missione ... ad alterum utrumque perficiatur. Si quando ergo tuae humanitati occasio offeratur, velim hunc in me erga te affectum ne defraudes, sed aliquoties tuarum literarum aliquid mittere non gravere. Ego quoque hac in re mihi non deero. Caeterum concionator hic Adrianus nomine, qui hasce literas meas ad te defert, hactenus aliquamdiu versatus in aula Comitum a Nuenaar & a Morsa Iuniorum inquam & Seniorum ita sese interim inter nos gessit, ut nemo aulicorum sit, qui illum non aequo animo tulerit propter honestam ac decentem conversationem: sed quia quam expectavit sibi in eventum pollicitam conditionem impetrare non poterat; utpote propter turbulenta ista dissidia, a juniore Domino clementer dimissus est, sed tali admonitione, ut ipse circumspiciat; si usquam habere posset conditionem sive manendi locum, donec melior ... acciderit. Abiturus hinc igitur in animo concepit cum bona spe obtinendi conditionem aliquam per te in istis regionibus: rogavit me ut sibi profecturo literas darem ad T. Hum. ut qui intellexerat alias inter nos fuisse consuetudinem, non potui tum pro voto non morem gerere, proinde has ad te literas dare decrevi, quas, te quaeso, lubens amplectere, & huic homini propemodum exuto pro viribus auxilio esse velis, idque utique amore CHRISTI, cujus Evangelium jam corde concepit, & pro virili vellet si provincia illi offerretur. Bene Vale. Morsae ex ... nostra, per ferias Pentecostes, Anno Domini MDXLVIII.

IOANNES CAESARIUS,

Iam prope caecutiens,

Ex animo tuus.